[21] EPISTOLA XXI.

Nobilitate generis, doctrina & pietate praestanti Viro

D. IOANNI a LASKY,

Ex nobili familia Baronum, inspectori & gubernatori Ecclesiarum in Frisia Orientali, domino suo multis nominibus observando.

S. D.

Cum mihi Vir optimus HALO AMSUIRUS saepe pleno ore predicaret excellentes virtutes tuas cum singulari laude humanitatis conjunctas, etsi mihi de iis jam ante de fama constaret & aliorum praeclaris testimoniis constabat, tamen HALONIS oratione non mediocriter incensus sum cupiditate conciliandae alicujus tecum notitiae, & aliqua occasione insinuandi me in amicitiam talis Viri, quem propter summas commendationes non possum non mirifico amore complecti, praesertim cum mihi antea visi & cogniti sint viri praestantes fratres tui HIERONYMUS & LADISLAUS, quorum cum ex ipsa specie Angularis vis ingenii eluceret, & tu ab illis nativis tui generis dotibus nihil discesseris. Sed ad illud decus excellentem doctrinam & singulare stadium pietatis adjunxeris, longe majorem tui admirationem mihi conciliasti, qui prae caeteris hoc tanquam peculiare DEI donum, merito & eximie praedicandum duco, quod illa ipsa praeclara ornamenta ad propagationem doctrinae coelestis & celebrandam gloriam DEI contulisti. Sed cum mihi & occasio deesset quae aditum ad te patefaceret, & verecundia obstaret cupiditati meae, in utroque pulchre me adjuvit HALO, cum discessurus a nobis, literas a me, quibus ad te rediret commendatior, postularet. Nam & occasio idonei temporis utraque manu arripienda videbatur, & quo minus vererer ne quid offenderem, animum mihi idem addidit sua fide interposita, confirmans, hanc significationem mei erga te animi tibi non ingratam fore. Itaque hoc ipso autore & sponsore de voluntate tua, ausus sum ad te scribere, ac valde te oro ut qualemcunque commemorationem mei studii & amoris erga te in optimam partem accipias, & me tui studiosum vicissim benevolentia tua complectare. Reliquum est, ut tibi HALONEM commendem, qua gratia ipse a me literas flagitavit. Sed egi priores partes meas, ut per hunc ipsum me tibi potius commendari voluerim. Nam de ipso minus mihi laborandum esse videtur, ac ne opus apud te quidem accuratiore commendatione esse. Sed tamen quia aliquod testimonium vitae hic actae auferre voluit, hoc ipsi ut honorifice detur, virtus hominis meretur. Erant hoc prolixe confirmaturi suis literis ad te D. Doctor LUTHERUS & PHILIPPUS MELANTHON. Sed casu accidit, ut nunc cogeretur iter ingredi illis absentibus, cum una essent ad aliquot dies exspatiati. Sed de illorum judicio interim mihi testi, ut spero, credes, ac HALONEM revertensem ita recipies, ut qui eam commendationem eximiae probitatis ac studii, doctrinae, pietatis, quam istinc ad nos attulit, non mediocri accessione auxerit. Audivimus hominem tua in se beneficia saepe perhonorifici & cum prolixa mentione gratitudinis commemorantem. Quare non dubitamus eum porro etiam pro tuis erga ipsum meritis memorem & gratum fore, praecamur autem DEUM Patrem Domini nostri IESU CHRISTI, ut & te ad utilitatem Ecclesiae suae servet incolumen, & vestras Ecclesias regat ac tueatur: ita ut vicissim a vobis vota pro nobis fieri scimus. Bene Vale. Wittebergae die ... Octobris. MDXLV.

CASPAR CRUCIGER.